FEF (lat)

Institutum Forskningscentrum för Europeisk Flerspråkighet (F|E|F) anno MMXIV ortum est ex necessitate unicam coordinationem dare multis studiis sociolinguisticis de multilinguismo, dialectologia perceptionis, politica linguistica atque geographia linguarum, quae sodales eius (praesertim codirectores Gabriele Iannàccaro et Vittorio Dell’AquilaBibliographia) iam aliquamdiu simul vel separatim exercebant. Campi nostri actionis sunt: sociolinguistica, politica linguistica, educatio linguistica, psycholinguistica, dialectologia, linguistica historico-comparativa, geolinguistica, terminologia, linguistica computationalis, lexicographia atque politica migrationis. Comparatio inter varias realitates sociolinguisticas Europae est etiam unum ex propositis FEF, quod inter alia sibi proponit theorica et methodologica fundamenta investigationis sociolinguisticae perscrutari.

Actiones nostrae, dum rigorosum characterem scientificum atque methodologiam heuristicam ad reales politicas, sociales et psychologicas conditiones detegendas servant, adhibentur ad sociales et politicas ideas pacis, aequalitatis ac non violentiae roborandas, ad iura socialia, paritatem iurum inter viros et mulieres, iura culturalia et linguistica, iura minoritatum atque migrantium, iura puerorum, multilinguismum, multietnicitatem, oecologiam, progressionem sustinibilem fovendam, et ad intolerantiae, racismi, militarismi ac nationalismorum superationem tendunt.

Contenta huius situs limitantur ob censuram a regulis GDPR impositam.

Català | Dansk | Deutsch | English | Esperanto | Français | Furlan | Galego | Italiano | Ladin | Latina | Suomi | Svenska